- CORONARIUM Aes
- CORONARIUM Aesmemoratur Plinio, l. 33. c. 9. et l. 34. c. 8. extr. ubi inter alia, In Cyprio (aere) coronarium et regulare est utrumque ductile. Coronarium tenuatur in laminas, taurorumque felle tinctum speciem auri in coronis histrionum praebet. Nempe histrionicae coronae regias formâ quidem imitabantur, sed materia differebant; illae quippe ex auro, hae ex aere: quod aes pars fuit aeris Cyprii tenuissimi. Ocissime autem illud aeruginem contrahebat, recisamentis in acetum additis. Hinc inter ἐπιβλήματα seu indumenta Histrionum apud Pollucem, l. 4. c. 18. connumeranur τιάρα, καλύπτρα, μίτρα, πῖλοι; quibus redimiebantur illi histrionici Atrides, Agamemnones, Ulysses, talesque alii. Quamquam et histrionibus quandoque coronae datae sunt, non ex auro huiusmodi ementito, sed, uti Olympicae, ex cotino: quales Favonium Aedilem Pleb. Romae in spectaculis exhibuisse, Plutarchus est auctor in Catone. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 9. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.